monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 41 > 13 > 37 > 36 > 1 > 5 > 10 > 3 > 29
Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXVIII. In Natale sancti Otmari abbatis. <<<     >>> CAP XXX. In Natale sancti Andreae apostoli.

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXIX. De Natale sancti Columbani abbatis.

1 A solis occasu
2 Usque ad exortum
3 Est cunctis nomen tuum
4 Deus, laudabile,
5 Qui inde novum solem
6 Mittis mira lege,
7 Qui lustrat orbem radiis
8 Et fotu terras vegetet.
9 Hic, Columbanus nomine,
10 Columbinae vitae fuit,
11 Dignus habere Spiritus sancti
12 Pignus in hac vita.
13 Hic terram cum Abraham reliquit
14 Et cognatos propter Deum;
15 Hic cum Ioanne regis incestum
16 Increpare non metuit;
17 Huic pastum dat Deus
18 In deserto cum Moyse;
19 Huic coelum obsequi est
20 Paratum cum Iosue;
21 Hic feras mansuefecit et corvos,
22 Ut Helias et Daniel;
23 Hic persecutionem cum apostolis
24 Christi perpetitur;
25 Huic ipse veritatis hostis, nutu Dei,
26 Testatur quod hic veritatis
27 Cultor foret.
28 Nos ergo te deposcimus,
29 Beate, quo nos Domino tu commendes.
Notkerus Balbulus HOME

bsb71097.324 vad317.15r