Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXVII. In Natale sancti Martini episcopi.
| 1 | Sacerdotem Christi |
| 2 | Martinum cuncta per orbem |
| 3 | Canat Ecclesia pacis catholicae, |
| 4 | Atque illius nomen omnis |
| 5 | Haereticus fugiat pallidus. |
| 6 | Pannonia laetetur genitrix |
| 7 | Talis filii: |
| 8 | Italia exsultet alitrix |
| 9 | Tanti iuvenis, |
| 10 | Et Galliae trina divisio sacro certet |
| 11 | Litigio, cuius esse debeat praesul. |
| 12 | Sed pariter habere se patrem omnes |
| 13 | Gaudeant Turoni soli, |
| 14 | Eius corpus foveant. |
| 15 | Huic Francorum, atque Germaniae |
| 16 | Plebs omnis plaudat, |
| 17 | Quibus videndum invexit |
| 18 | Dominum in sua veste. |
| 19 | Hic celebris est Aegypti Patribus, Graeciae |
| 20 | Quoque cunctis sapientibus, |
| 21 | Qui impares se Martini meritis |
| 22 | Sentiunt quoque eius medicamine. |
| 23 | Nam febres sedat, daemonesque fugat; |
| 24 | Paralytica membra glutinat; |
| 25 | Et mortuorum sua prece trium |
| 26 | Reddit corpora vitae pristinae. |
| 27 | Hic ritus sacrilegos destruit, |
| 28 | Et ad Christi gloriam |
| 29 | Dat ignibus idola. |
| 30 | Hic nudis mysteria brachiis |
| 31 | Conficiens praeditus et coelesti lumine. |
| 32 | Hic oculis ac manibus in coelum |
| 33 | Et totis viribus suspensus, |
| 34 | Terrena cuncta respuit. |
| 35 | Eius ori nunquam Christus abfuit, |
| 36 | Sive iustitia, vel quidquid |
| 37 | Ad veram vitam pertinet |
| 38 | Igitur te cuncti poscimus |
| 39 | O Martine, ut qui multa |
| 40 | Mira hic ostendisti, |
| 41 | Etiam de coelo gratiam Christi nobis |
| 42 | Supplicatu tuo semper infundas. |