monumenta.ch > Solinus > 7 > 4 > 24
Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXIII. In festivitate sancti Michaelis archangeli. <<<     >>> CAP XXV. De sancto Gallo.

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXIV. Alia.

1 Ad celebres, rex coelice,
2 Laudes cuncta
3 Pangat iam canora caterva symphonia
4 Odas, atque solvat concio tibi nostra
5 Cum iam renovantur Michaelis
6 Inclyta valde festa,
7 Per quae laetabunda perornatur
8 Machina mundi tota.
9 Novies distincta spirituum sunt
10 Agmina per te facta.
11 Sed, cum vis, facis haec flammea
12 Per angelicas officinas.
13 Inter primaeva sunt haec nam
14 Creata tua, cum simus nos ultima
15 Factura, sed imago tua
16 Theologica categorizant
17 Symbola nobis haec ter tripertita
18 Per privata officia.
19 Plebs Angelica, phalanx et Archangelica Principans turma.
20 Virtus Uranica, ac
21 Potestas almiphona
22 Dominantia Numina, Divinaque
23 Subsellia Cherubim aetherea,
24 Ac Seraphim ignicoma.
25 Vos, o Michael, coeli satrapa,
26 Gabrielque, vera dans
27 Verbi nuntia,
28 Atque Raphael, vitae vernula,
29 Transferte nos inter paradisicolas.
30 Per vos Patris cuncta
31 Complentur mandata quae dat.
32 Eiusdem sophia compar quoque,
33 Pneuma, una permanens in usia
34 Qui estis administrantia
35 Deo millia millium sacra.
36 Vices per bis quinas bis atque
37 Quingenta vestra
38 Centena millena assistunt
39 In aula, ad quam rex ovem
40 Centesimam Verbigena,
41 Drachmamque decimam
42 Vestra duxit ad agalmata.
43 Vos per Aethra, nos per rura terrea
44 Pars electa harmonia vota.
45 Damus hinc per lyricas cytharas;
46 Quo post bella Michaelis inclyta
47 Nostra Deo sint accepta auream
48 Super aram thymiamata:
49 Quo in coaeva iam gloria
50 Condecantemus alleluia.
Notkerus Balbulus HOME

bsb71097.324 vad317.14v

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXIII. In festivitate sancti Michaelis archangeli. <<<     >>> CAP XXV. De sancto Gallo.
monumenta.ch > Solinus > 7 > 4 > 24