Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XXIII. In festivitate sancti Michaelis archangeli.
| 1 | Magnum te Michaelem |
| 2 | Habentem pignus, |
| 3 | Civium nostrorum, si tamen |
| 4 | Servi studeamus esse Dei |
| 5 | Poscimus ut tuis precibus |
| 6 | Consortes mereamur fieri |
| 7 | Eorum beatitudinis ineffabilis |
| 8 | Quam in Dei conspectu eos |
| 9 | Habere confidimus, |
| 10 | Qui est beatitudo vera |
| 11 | Sanctorum perpetua. |
| 12 | Quod quia scimus non posse fieri, |
| 13 | Nisi bonis studeatur meritis, |
| 14 | Poscimus ut Deum sanctos mores nos |
| 15 | Instruere semper postules |
| 16 | Ut intrare valeamus aulam |
| 17 | Quae non recipit ullam maculam |
| 18 | Tu, qui Dei charitatem retines, |
| 19 | Immortalis perdurasti, Michael, |
| 20 | Post mortem requiem nobis deprecare. |