monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30 > I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI. > 30 > A > 18 > A > 51 > 18
Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XVII. De Natale sancti Benedicti abbatis. <<<     >>> CAP XIX. In Assumptione sanctae Mariae.

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XVIII. In Natale sancti Laurentii martyris.

1 Laurenti, David magni
2 Martyr milesque fortis,
3 Tu imperatoris tribunal,
4 Tu manus tortorum cruentas
5 Sprevisti, secutus desiderabilem
6 Atque manu fortem
7 Qui solus potuit regna
8 Superare tyranni crudelis;
9 Cuiusque sanctus sanguinis prodigos
10 Facit amor milites eius,
11 Dummodo illum liceat cernere
12 Dispendio vitae praesentis.
13 Caesaris tu fasces contemnis
14 Et iudicis minas derides,
15 Carnifex ungulas et ustor
16 Craticulam vane consumunt.
17 Dolet impius Urbis praefectus
18 Victus a pisce assato, Christi cibo.
19 Gaudet Domini conviva favo
20 Conresurgendi cum ipso saturatus.
21 O Laurenti, militum David
22 Invictissime regis aeterni,
23 Apud illum servulis ipsius.
24 Deprecare veniam semper,
25 Martyr, milesque fortis.
Notkerus Balbulus HOME

bsb71097.324 vad317.14r

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XVII. De Natale sancti Benedicti abbatis. <<<     >>> CAP XIX. In Assumptione sanctae Mariae.
monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 4 > 30 > I. EPISTVLA THEODOSI AVGVSTI. > 30 > A > 18 > A > 51 > 18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik