Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XVII. De Natale sancti Benedicti abbatis.
| 1 | Sancti merita |
| 2 | Benedicti inclyta |
| 3 | Verendae sanctitatis ac |
| 4 | Monachorum praesulis |
| 5 | Pro posse atque nosse organa |
| 6 | Nostra concrepent. |
| 7 | Nursia felix tulit natum genitrix, |
| 8 | Domina mundi Roma fovit alitrix. |
| 9 | Hic ergo praeventus optimo sancti Spiritus dono, |
| 10 | Sophiam despexit humanam, |
| 11 | Nactus et angelicam. |
| 12 | Hic fide subnixus integra |
| 13 | Redintegravit confracta. |
| 14 | Incendia carnis edomat, |
| 15 | Cruce venenum effugat. |
| 16 | Vagae mentis monachum |
| 17 | Reparat, fontem rivulat. |
| 18 | Eius iussu de laci abdito ferrum enatat. |
| 19 | Discipulus super aquas siccis pedibus |
| 20 | Currit, corvus mandatum peragit. |
| 21 | Ingentem levigat petram. Fratrum |
| 22 | Revocat oculos, iam delusos ignibus. |
| 23 | Lapsum monachum per membra tritum |
| 24 | Sua prece redonavit animae. |
| 25 | Culpam prodidit praesumpti cibi, |
| 26 | Et hospitem nota culpat simili. |
| 27 | Perfidi regis machinamenta |
| 28 | Sagax denudat; |
| 29 | Post decem annos per Spiritum |
| 30 | Finem vitae nuntiat. |
| 31 | Qui clericum hoste pervasum liberat |
| 32 | Et cautelam demandat, |
| 33 | Qui secretam superbi mentem increpat |
| 34 | Atque famem mitigat, |
| 35 | Verbo carne solutas ligat iam |
| 36 | Animas sed absolvit pane mystico. |
| 37 | Cautes absque periculo servant vas |
| 38 | Vitreum. Ipse pressum plangit aemulum, |
| 39 | Solo intuitu enodavit rusticum, |
| 40 | Sed oramine iam exstinctum |
| 41 | Rustici suscitavit filium |
| 42 | Ipse nos pio conciliet Christo, |
| 43 | Poscens veniam delictorum et partem |
| 44 | In quietis sedibus, |
| 45 | In quibus gloriosus triumphat. |