Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP XI. Feria III.
| 1 | Agni Paschalis esu |
| 2 | Potuque dignas |
| 3 | Moribus sinceris praebeant |
| 4 | Omnes se Christianae animae, |
| 5 | Pro quibus se Deo hostiam obtulit |
| 6 | Ipse summus Pontifex. |
| 7 | Quarum frons in postis est {0}, modum |
| 8 | Eius illita sacrosancto cruore |
| 9 | Et tuta a clade Canopica; |
| 10 | Quarum crudeles hostes |
| 11 | In mari Rubro sunt obruti, |
| 12 | Renes constringant ad pudicitiam, |
| 13 | Pedes tutentur adversus viperas |
| 14 | Baculosque spiritales contra |
| 15 | Canes iugiter manu baiulent |
| 16 | Ut Pascha Iesu mereantur sequi |
| 17 | Quo de barathro victor rediit. |
| 18 | En redivivus, mundus ornatibus, |
| 19 | Christo consurgens fideles admonet |
| 20 | Post mortem melius cum eo victuros. |