monumenta.ch > Martialis > 65 > 76 > 84 > 89 > 35 > 71 > 76 > 73 > 32 > 76 > 48 > 65 > 1 > 41 > 8 > 33 > 35 > 71 > 32 > 45 > 6 > 4 > 1 > 77 > 76 > 80 > 7 > 32 > 32 > 6 > 73 > 1 > 32 > 9 > 65 > 9 > 71 > 35 > 32 > 6 > 76 > 8
Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP VII. In Epiphania Domini. <<<     >>> CAP IX. In die sancto Paschae.

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP VIII. In Purificatione sanctae Mariae

1 Concentu parili hic te,
2 Maria, veneratur populus
3 Teque piis colit cordibus.
4 Generosi Abraham tu filia,
5 Veneranda regia de Davidis
6 Stirpe genita.
7 Laetare, Mater et Virgo nobilis,
8 Gabrielis archangelico
9 Quae oraculo credula
10 Genuisti clausa filium.
11 In cuius sacratissimo sanguine
12 Emundatur universitas
13 Perditissimi generis,
14 Ut promisit Deus Abrahae.
15 Te virga arida Aaron flore
16 Speciosa te figurat, Maria, sine
17 Viri semine nato floridam.
18 Tu, porta iugiter serata, quam
19 Ezechielis vox testatur, Maria,
20 Soli Deo pervia esse crederis.
21 Sed tu tamen, matris virtutum
22 Dum nobis exemplum cupisti
23 Commendare, subisti remedium
24 Pollutis statutum matribus.
25 Ad templum detulisti tecum
26 Mundandum qui tibi integritatis
27 Decus, Deus, homo genitus
28 Adauxit, intacta Genitrix.
29 Laetare, quam Scrutator cordis
30 Et renum probat habitatu proprio,
31 Singulariter dignam, sanctam Mariam
32 Exsuita, cui parvus arrisit tunc,
33 Maria, qui laetari omnibus
34 Et consistere suo nutu tribuit.
35 Ergo, quique colimus festa
36 Parvuli Christi propter nos facti
37 Eiusque piae matris Mariae,
38 Si non Dei possumus tantam
39 Exsequi tardi, humilitatis
40 Forma sit nobis eius Genitrix.
41 Laus Patri gloriae, qui suum
42 Filium gentibus et populo
43 Revelans Israel nos sociat.
44 Laus eius Filio, qui suo
45 Sanguine nos Patri concilians
46 Supernis sociavit civibus:
47 Laus quoque sancto Spiritui sit per aevum.
Notkerus Balbulus HOME

vad317.13v

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP VII. In Epiphania Domini. <<<     >>> CAP IX. In die sancto Paschae.
monumenta.ch > Martialis > 65 > 76 > 84 > 89 > 35 > 71 > 76 > 73 > 32 > 76 > 48 > 65 > 1 > 41 > 8 > 33 > 35 > 71 > 32 > 45 > 6 > 4 > 1 > 77 > 76 > 80 > 7 > 32 > 32 > 6 > 73 > 1 > 32 > 9 > 65 > 9 > 71 > 35 > 32 > 6 > 76 > 8