Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP VII. In Epiphania Domini.
| 1 | Festa Christi omnis |
| 2 | Christianitas celebret, |
| 3 | Quae miris sunt modis ornata |
| 4 | Cunctisque veneranda populis |
| 5 | Per Omnitenentis adventum |
| 6 | Atque vocationem gentium, |
| 7 | Ut natus est Christus est stella |
| 8 | Magis visa lucida. |
| 9 | At illi non cassam putantes |
| 10 | Tanti signi gloriam |
| 11 | Secum munera deferunt |
| 12 | Parvulo offerant, ut regi, |
| 13 | Coeli quem sidus praedicat. |
| 14 | Atque aureo tumidi principis |
| 15 | Lectulo transito Christi |
| 16 | Praesepe quaeritant. |
| 17 | Hinc ira saevi Herodis fervida |
| 18 | Invidi recens rectori genito |
| 19 | Bethlehem parvulos praecipit |
| 20 | Ense crudeli perdere. |
| 21 | O Christe, quantum Patri exercitum |
| 22 | Iuvenis doctus ad bella maxima |
| 23 | Populis praedicans colligis |
| 24 | Sugens cum tantum miseris. |
| 25 | Anno hominis tricesimo |
| 26 | Subtus famuli se inclyti |
| 27 | Inclinaverat manus Deus consecrans |
| 28 | Nobis baptisma in absolutionem criminum |
| 29 | Ecce Spiritus in specie |
| 30 | Ipsum alitis innocuae uncturus sanctis |
| 31 | Prae omnibus visitat, semper ipsius |
| 32 | Contentus mansione pectoris. |
| 33 | Patris etiam insonuit vox pia |
| 34 | Veteris oblita sermonis: |
| 35 | Poenitet me fecisse hominem. |
| 36 | Vere Filius es tu meus, mihimet |
| 37 | Placitus, in quo sum placatus |
| 38 | Hodie te, mi Fili, genui. |
| 39 | Huic omnes auscultate |
| 40 | Populi, praeceptori. |