Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP V. In Natale sancti Ioannis evangelistae
| 1 | Ioannes, Iesu Christo multum |
| 2 | Dilecte virgo! |
| 3 | Tu eius amore carnalem |
| 4 | In navi parentem liquisti: |
| 5 | Tu leve coniugis pectus |
| 6 | Respuisti, Messiam secutus, |
| 7 | Ut eius pectoris sacra |
| 8 | Meruisses fluenta potare. |
| 9 | Tuque in terra positus gloriam |
| 10 | Conspexisti Filii Dei, |
| 11 | Quae solum sanctis in vita creditur |
| 12 | Contuenda esse perenni. |
| 13 | Te Christus in cruce triumphans |
| 14 | Matri suae dedit custodem; |
| 15 | Ut virgo Virginem servares |
| 16 | Atque curam suppeditares. |
| 17 | Tute, carcere flagrisque fractus, |
| 18 | Testimonio pro Christi es gavisus. |
| 19 | Idem mortuos suscitas inque |
| 20 | Iesu nomine venenum forte vincis. |
| 21 | Tibi summus tacitum caeteris |
| 22 | Verbum suum Pater revelat. |
| 23 | Tu, nos omnes sedulis precibus |
| 24 | Apud Deum semper commendans, |
| 25 | Ioannes Christi chare. |