monumenta.ch > Martialis > 65 > 76 > 84 > 89 > 35 > 71 > 76 > 73 > 32 > 76 > 48 > 65 > 1
>>> Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP II. In primo mane.

Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP I. In galli cantu.

1 Eia recolamus
2 Laudibus piis digna
3 Huius diei carmina in qua
4 Nobis lux oritur gratissima.
5 Noctis inter nebulosa pereunt
6 Nostri criminis umbracula.
7 Hodie saeculo maris Stella
8 Est enixa novae salutis gaudia.
9 Quem tremunt barathra
10 Mors cruenta pavet ipsa,
11 A quo peribit mortua.
12 Gemit capta pestis antiqua,
13 Coluber lividus perdit spolia.
14 Homo lapsus, ovis abducta
15 Revocatur ad aeterna gaudia.
16 Gaudent in hac die agmina
17 Angelorum coelestia:
18 Quia erat drachma decima
19 Perdita, et est inventa.
20 O Virgo nimium beata,
21 Qua redempta est natura.
22 Deus qui creavit omnia
23 Nascitur ex femina
24 Mirabilis natura mirifice
25 Induta, assumens quod
26 Non erat, manens quod erat!
27 Induitur natura divinitas
28 Humana: quis audivit
29 Talia, dic, rogo, facta?
30 Quaerere venerat pastor
31 Pius quod perierat:
32 Induit galeam, certat
33 Ut miles armatura.
34 Prostratus in sua propria
35 Ruit hostis spicula.
36 Auferuntur tela
37 In quibus fidebat; divisa
38 Sunt illius spolia,
39 Capta praeda sua.
40 Christi pugna fortissima
41 Salus nostra est vera.
42 Qui nos suam ad patriam
43 Duxit post victoriam,
44 In qua sibi laus est aeterna.
Notkerus Balbulus HOME



>>> Notkerus Balbulus, Sequentiae, CAP II. In primo mane.
monumenta.ch > Martialis > 65 > 76 > 84 > 89 > 35 > 71 > 76 > 73 > 32 > 76 > 48 > 65 > 1