monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 10, IX KAL. NOVEMB. <<<     >>> VII KAL. NOVEMB.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 10, VIII KAL. NOVEMB.

1 Romae passio Chrysanthi et Dariae, qui sub specie coniugii castitatem servaverunt perpetuam; nam Chrysanthus Dariam a gentilitatis convertit errore, et sub Numeriano imperatore cum uxore et filiis post multa tormentorum genera in foveam demersi profundam, Deo animas reddiderunt.
2 In Galliis, civitate Suessionis, Crispinus et Crispinianus sub Maximiano et Diocletiano extensi sunt ad trocleas, fustibus caeduntur, sudes ungulis eorum infiguntur, hiemis tempore molaribus collo eorum suspensis fluvio immerguntur, plumbo facto liquido, oleoque cum pice et adipe ferventi ingeruntur, sed de his omnibus divina liberatione eripiuntur. Quod cum videret tortor eorum Retiovapus [Rictiovarus] nullis eos laedi posse tormentis, se furens praecipitavit in ignem. Maximianus autem, audiens satellitis sui perditionem, eos gladio consummari praecepit.
3 Eodem die, Petragoricis civitate, sancti Frontonis. Qui a beato Petro apostolo episcopus ordinatus, cum Gregorio presbytero ad praedicationem Evangelii mittitur. Qui magnam civitatis gentem ad fidem et professionem Christi convertit, eumdemque comitem suum Gregorium, in itinere defunctum, superposito illi baculo apostoli Petri, resuscitavit a mortuis, et in pace quievit
4 Item Romae passio quadraginta sex militum, qui simul a papa Dionysio baptizati, iubente Claudio imperatore sunt decollati. Ibi sunt et alii martyres cum ipsis positi centum et viginti unus, inter quos sunt illi quatuor, Theodosius, Lucius, Marcus, Parus [Petrus].
5 Item Bonifacii papae, qui constituit servum clericum non fieri nec obnoxium curiae.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.389

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik