| 1 | Apud Antiochiam Syriae natalis Theodoriti [Theodori] presbyteri. Qui persecutione Iuliani impii equuleo et lampadibus dire cruciatus est: milites autem illum torquentes ab aspectu angelico territi corruerunt in faciem, et crediderunt in Christum. Quos iussit tyrannus pelago immergi. Quibus beatus Theodoritus [Theodorus] ait: 'Praecedite, fratres, ego quoque superans inimicum sequar ad Dominum,' sicque occisus gladio martyrium consummavit. Hic etiam prophetico spiritu interitum Iuliani in Perside praedixit. |