| 1 | Hierosolymis Marci, qui primus ibidem ex gentibus episcopatum tenuit, et martyrio consummatus est. |
| 2 | Item beatae Salomae, quae cum reliquis mulieribus circa Domini sepulturam erat sollicita. |
| 3 | Apud Thraciam in Adrianopoli, sanctorum Philippi episcopi, Eusebii, Severi presbyteri, Hermetis diaconi. Qui ecclesias ab iniquis spoliari contradicentes, martyrio sunt coronati. |