| 1 | Apud Antiochiam Syriae natalis sancti Beronici, Pelagiae et aliorum quinquaginta novem. Quae Pelagia primo fuit sub gentilitatis ritu meretrix, postea per gratiam Dei et sancti Dei Nonni episcopi dogma ad fidem Christi conversa et baptizata, omnia sua pauperibus erogavit, et in monte Oliveti Antiochiam deserens, in loco ubi Dominus coelum ascendit parvulam sibi cellam construxit, et sub virili habitu ac monastica conversatione, praesentem vitam finivit. |
| 2 | Eodem die beatorum martyrum, Tholomei [Ptolomaei] et Lucii. Qui Tholomeus post vincula et carcerem, quibus a centurione propter divini nominis confessionem cruciatus est, iudici Urbicio praesentatus, denuo ab illo de cultura examinatus est. Cui Tholomeus: 'Qui negat, inquit, quod est, sine dubio culpabile iudicat esse quod negat.' Continuo duci ab Urbicio iubetur. Quod videns Lucius quidam Christianus, dixit ad iudicem: 'Cur, inquit, hic homo, nullius criminis accusatus, sed sola professione Christianitatis, duci iubetur ad mortem?' Cui Urbicius ait: 'Ut video, et tu Christianus es?' Quo confitente, iussus est et ipse interfici. Sed et tertius quidam eiusdem rei causa simul punitus est. Passi sunt sub Antonino hi martyres, Alexandriae sepulti sunt. |