Notkerus Balbulus, Martyrologium, 10, XVI KAL. NOVEMB.
| 1 | Marthae sororis Lazari, et Aristionis, qui unus fuit ex septuaginta discipulis. |
| 2 | Item natalis Heronis, qui post sanctum Ignatium Antiochenam rexit Ecclesiam, quod et ipsi Ignatio ad passionem eunti revelatum est. Qui et vita et martyrio magistri sui imitator effectus est, erat enim diaconus Ignatii. |
| 3 | In Galliis, civitate Arausica, Florentii episcopi qui multis virtutibus clarus, in pace quievit. |
| 4 | In Nicomedia Alexandri. |
| 5 | In Mauritania Nini, Victurii, Nobilitani, Mariani, Lucii, Mittini, Crescentiani. |
| 6 | Item translatio corporis sancti Galli, et dedicatio opiparis et decentissimae basilicae ipsius, quae inter duos montes Cirrium et Walthrammesberch constructa est, a meridie habens fluvium Steinaha, ab aquilone fluvium Nigraha. Qui locus ex ipsius beati nomine sancti Galli monasterium cognominatur. Ubi Domino virtutum eius merita declarante, caeci illuminantur, surdis auditus tribuitur, mancis operari conceditur, muti linguarum laxatione gratulantur, claudis gressus diriguntur, energumeni a spiritibus nequam liberantur: clinici atque contracti, indepta gratis sanitate, eriguntur, dolor dentium medicina trabis compescitur, reliquarum etiam infirmitatum exinanitio ibidem efficitur. |