monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 10, NON. OCTOB. <<<     >>> VII ID. OCTOB.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 10, VIII ID. OCTOB.

1 Apud Cretam, urbe Gortyae, beati Philippi episcopi, magnis virtutibus viri.
2 Thessalonicae sancti Demetrii martyris.
3 Item nativitas Reparatae virginis et martyris, quae passa est in Caesaraea Palaestinae sub Decio imperatore. Quae post fervens plumbum et mamillas abscissas, in caminum missa est ardentem; cumque nihil laederetur ab igne, decollata est: cuius de collo candida visa est evolare columba.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.377