monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 30 > 30 > 12 > 2 > 30 > 2 > 4 > 7
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 10, II NON. OCTOB. <<<     >>> VIII ID. OCTOB.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 10, NON. OCTOB.

1 Romae, via Appia, natalis sancti Marci episcopi et confessoris. Qui sedens in episcopatu annos duos, menses novem, triginta dies, constituit ut episcopus Ostiae, qui consecrat episcopos, pallio uteretur.
2 Eodem die sanctorum Iuliae, Sergii et Bacchi, sub Maximiano imperatore. In cuius palatio Sergius primicerius, Bacchus vero secundicerius, cum apud eumdem imperatorem accusarentur, imo veracissime deprehenderentur, quod abiecta idolorum cultura, veri Dei cultores existerent, cum nec minis nec bladimentis a fidei firmitate possent avelli, iussu imperatoris chlamyde exuti, muliebribus sunt induti colobiis, et sic per mediam civitatem catenis cervicibus impositis pertrahuntur. Postremo a duce Antiocho praecepto Maximiani, ita sunt martyrio coronati, ut Bacchus, dum extensus crudis flagellis caederetur emitteret spiritum. Sergius vero post multa tormenta gladio caesus est. Quorum corpora tollentes Christiani, honorifice in uno loco sepeliverunt. Ubi et virgo Iulia, quae sub Martiano praeside passa est, martyribus sociata quiescit.
3 Eodem die sanctorum martyrum Marcelli et Apulei, qui primo adhaeserunt Simoni Mago; sed videntes mirabilia quae Dominus per apostolum Petrum operatus est, relicto Simone, apostolicae se doctrinae tradiderunt, et post passionem apostolorum, ipsi quoque martyrio coronati sunt.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.376

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik