monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18 > 18 > 12 > 12 > 2 > 2
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 10, KAL. OCTOB. <<<     >>> V NON. OCTOB.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 10, VI NON. OCTOB.

1 Eusebii papae, qui sedit in episcopatu annos septem, sepultus via Appia, in coemeterio Callixti. Cuius tempore Dominica crux inventa est. Hic haereticos invenit in Urbe, quos ad manus impositionem reconciliavit.
2 Apud Nicomediam nativitas sancti Eleutherii martyris. Tempore Diocletiani contigit palatium incendio conflagrare, quod imperator a Christianis falsa suspicione factum putans, iussit omnes Christianos colligi, et alios quidem gladio detruncari, alios ignibus concremari. Quorum primus, et qui omnes ad martyrium hortaretur, erat Leudegarius [Eleutherius]. Tunc quidam flammis iniecti, alii gladio trucidati, in pelagus etiam plurimi sunt demersi. Verum beatus Eleutherius, immanissimis diu excruciatus tormentis, ad ultimum flammis immissus, martyrii palmam est adeptus.
3 In Atratis [Atrebatis], villa Syrricinio, passio sancti Leodegarii, Augustodunensis episcopi.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.373

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik