| 2 | Eodem die apud Bethlehem Iudae depositio sancti Hieronymi presbyteri. Hic, natus in oppido Stridonis, quod Dalmatiae quondam Pannoniaeque confinium fuit, patre Eusebio, vestem Christi puer Romae suscepit, ibique litteris Graecis ac Latinis a primaevo eruditus est, probatissimorum quoque monachorum habitum factumque imitatus est; Romanae etiam Ecclesiae presbyter ordinatus cunctorum iudicio, dignissimus summo sacerdotio esse decernitur. Sed postquam aemulorum invidia Roma effugatus est, Gregorium Nazianzenum Constantinopolitanum episcopum discendi gratia adivit. Inde Syriam petivit, ac deserta loca accedens, in horrida solitudine quadriennium exegit: dein Bethlehem oppidum adiens, in praesepe Domini prudens se animal contulit permansurum. Quantis ibi denuo vigiliis ieiuniisque institerit, quali instantia Hebraeorum bibliothecas auribus Latinorum inseruerit, novit ille cui sudores suos immolavit. Tandem, post perfectam placitamque Deo conversationem, nonagesimo octavo aetatis suae anno apud Bethlehem oppidum in pace quievit, secundo Kalendas Octobris, duodecimo Honorii imperatoris anno. Libros suos per quinquaginta et sex annos confecit. |