monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 21 > 11 > 15 > 17 > 29 > 25 > 21 > 21 > 13 > 28
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, IV KAL. OCTOB. <<<     >>> II KAL. OCTOB.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, III KAL. OCTOB.

1 In monte Gargano memoria beati archangeli Michaelis, ubi consecrata ipsius nomine habetur ecclesia, quae hoc modo cognita est. Quidam praedives, nomine Garganus, de cuius eventu vocabulum monti inditum est, infinita pecorum multitudine pollebat. Contigit autem taurum, peculio remeante, domum non esse reversum. Quem dominus per devia quaeque requirens, invenit tandem in vertice montis, foribus cuiusdam assistere speluncae. Quem cum sagitta petisset, illa retrorsum cum impetu retorta, dominum percussit. Quod episcopus comperiens, indicto civibus triduano ieiunio, causam interfecti hominis a Deo monuit inquirendam. Peracto itaque ieiunio, apparuit sanctus Michael episcopo, sua hoc insinuans actum esse voluntate: 'Locum, inquiens, hunc incolere, mihique proprium vindicare decrevi.' Nec opus esse, inquit, ab hominibus ecclesiam ibidem dedicari, sed a se conditam, a se quoque eamdem, inquit, consecratam. Tantum eos praecepit intrare precibusque devotis locum frequentare. Qualiter autem civibus per sanctum archangelum coelestibus ostensis miraculis, victoria de hostibus collata sit, atque de eiusdem loci situ miraculorumque ibidem ostensorum numerositate, in plerisque codicibus scriptum reperies.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.369

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik