| 1 | Apud Aegeam nativitas sanctorum Cosmae et Damiani, persecutione Diocletiani, sub praeside Lysia, qui ex Arabia oriundi, arte medici fuerunt, quorum fratres Antimius [Anthimus], Leontius, Euprepius vocabantur. Qui culturam spernentes idolorum, pedibus vincti ac manibus fortiter torquebantur: deinde catenati in mare merguntur, de quo per angelum Dei liberantur; deinde in ardentem ignem sunt proiecti, quo sanctis orantibus exstincto, iterum suspensi cruciabantur. Quod patienter sufferentes, in crucem levati lapidabantur, ac deinde sagittis appetuntur. Verum cum in nullo laederentur, sed mittentes ac circumstantes non pauci repercuterentur, iussi sunt a praeside gladio trucidari. |