monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 22
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, X KAL. OCTOB. <<<     >>> VIII KAL. OCTOB.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, IX KAL. OCTOB.

1 Sosii diaconi, de quo decimo tertio Kalend. Octobris invenies.
2 Eodem die Theclae virginis, apud Seleuciam quiescentis, quae de civitate Iconio a beato apostolo Paulo instructa est. Quam mater eius cernens Christianam et nuptias repudiantem, accusavit apud iudicem. Adducta itaque sancta Thecla in pyram immittitur, et facto crucis signo, pluvia erumpens, flammas exstinxit. Postea leonibus et ursis nudata iterum iterumque obiicitur: de quibus divina virtute protecta, in fossam aqua et serpentibus plenam immergitur, de qua nihilominus eam gratia divina illaesam eduxit. Alligatur deinceps duobus ferocissimis tauris, ferro candente, ut eam decerperent, stimulatis: qui, funibus disruptis, huc illucque disiecti, martyrem relinquunt illaesam. Tunc dimissa virgo, Tryphaenam religiosam feminam, quae et martyrio eius adfuit, cum omni domo eius in fide Christi confortans, venit Seleuciam et ibi in pace quievit.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.366

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik