monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18 > 18 > 12 > 12 > 2 > 2 > 3 > 14 > 31 > 22 > 26 > 19 > 14 > 22 > 26 > 19 > 18
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, XIV KAL. OCTOB. <<<     >>> XII KAL. OCTOB.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, XIII KAL. OCTOB.

1 In Neapoli Campaniae civitate, natalis sancti Ianuarii, Beneventanae civitatis episcopi, Sosii diaconi Mensenatis [Misenatis] civitatis, et diaconi Festi, et lectoris Desiderii. Qui cum ducerentur ad mortem, viderunt inter alios Proculum Puteolanae civitatis diaconum, et laicos duos, Eutychen et Acutium, qui interrogaverunt quare iusti iuberentur occidi. Quos iudex, Christianos esse intelligens, decollari iussit cum illis.
2 Eodem die in Palesna [Palaestina] natalis sancti Marci [Eliae], Palei [Pelei] et Nili episcoporum, qui persecutione Diocletiani cum plurimis clericis pro Christo igni consumpti sunt.
3 Apud Niceriam [Nuteriam] sancti martyris Felicis et Constantiae, qui sub Nerone passi sunt.
4 In territorio Lingonicae civitatis sancti Sigonis [Sequani] presbyteri.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.364

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik