monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12 > 19 > 11 > 11 > 28 > 17 > 17 > 23 > 29 > 25 > 31 > 26 > 17 > 19 > 25 > 22 > 19 > 22 > 13 > 15 > 13 > 16 > 118 > 13 > 2 > 16 > 27 > 2 > 10 > 2 > 12 > 15 > 10 > 12 > 14 > 26 > 25 > 14 > 23 > 21 > 12 > 11 > 26 > 31 > 19 > 22 > 17 > 21 > 2 > 26 > 25 > 19 > 22 > 22 > 21 > 13
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, ID. SEPTEMB. <<<     >>> XVII KAL. OCTOB.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, XVIII KAL. OCTOB.

1 Romae in coemeterio Callixti natalis sancti Cornelii episcopi, qui sub persecutione Deciana Centumcellis exsilio deputatus est. Postea Decio exhibitus, cum nullo a fide catholica posset deflecti, iussus est decollari: cumque duceretur, rogatus visitavit uxorem militis Cerealis, quae quinque annis paralytica iacens, orante sancto Cornelio, erecta et sanata est. Quo viso, multi baptizati sunt, et cum beato Cornelio trucidati, numero viginti et unus: et Cerealis cum sua uxore Salustia.
2 Eodem die apud Africam beati Cypriani episcopi et martyris, qui sub Valeriano et Gallieno, agente Aspasio proconsule, in exsilium mittitur, et postea de exsilio revocatus, a Maximo proconsule, qui Aspasio successerat, ob insuperabilem fidei constantiam gladio percussus, migravit ad Dominum. Passi sunt autem cum eo Crescentianus, Auctor [Victor], Rosula et Generalis. Cuius ossa cum sancto capite sancti Pantaleonis, membrisque Sperati martyris, legati Caroli Magni imperatoris, ab Aaron rege Persarum reversi, secum ex Oriente deportaverunt. Quas beatorum martyrum reliquias, ab imperatore concessas, Lugdunensis episcopus in sua collocavit civitate.
3 Eodem die exaltatio sanctae crucis: quae ab Helena inventa, ita per medium secta est, ut et crux Hierosolymis conservata, et crux Constantinopolim sit deportata. Post multa temporum curricula, Persarum gens cum rege suo Chosdroe multas Romanorum provincias devastantes, etiam Hierosolymam invadunt. De qua plurimis ornamentorum insignibus ablatis, crucem quoque Dominicam abducunt. Quam Chosdroe in turrem argenteam constituit, sibique in eadem turri sedem ex auro paravit, in qua velut collega Dei sedere consuevit. Heraclius igitur Romanus imperator contra Persas bellum aggressus, occiso Chosdroe, venerabile lignum cum magna veneratione reportavit: et in eodem die caecis, paralyticis, leprosis, daemoniacis pluribus sanatis, etiam mortuus vitam recepit.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.360

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik