| 1 | Apud Alexandriam Aegypti, Philippi episcopi et martyris. Qui primum praefectus fuit, sed deinde, divina ascitus gratia, episcopatum accepit, et sub Volusiano atque Gallieno a Perennio praefecto occisus, martyrii adeptus est palmam. |
| 2 | Eodem die sancti Aniani presbyteri et abbatis monasterii sancti Romarici, qui mirae abstinentiae et anachoreticae vitae sectator, illustrem miraculis et virtutibus duxerat vitam. |