monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 26 > 10
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, IV ID. SEPTEMB. <<<     >>> II ID. SEPTEMB.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 9, III ID. SEPTEMB.

1 Nativitas sanctorum martyrum Felicis et Regulae sororis eius. Quorum festivitas quia solemnis apud nos veneratur passionisque eorum conscriptio pluribus nota habetur, scriptis superaddere-scripta, non opus mihi esse videtur. Hoc tantum dicere sufficiat quod praedicti martyres, de consortio Mauritii et sociorum eius, per vasta eremi, quae Darona vocatur, tendentes, in partes Germaniae devenerunt, et in quodam loco iuxta fluvium Lindimacum subsistentes, vigiliis precibusque cum omni pietatis studio operam dabant. Dum haec a sanctissimis agerentur germanis, adsunt nuntii ab impiissimo Maximiano directi, ut sanctos Dei vel idolis sacrificare compellerent, vel tormentis eos variis punire non differrent. Beati igitur martyres sacrilegis petitionibus fiducialiter resistentes, sociosque se sanctorum Mauritii, Exuperii, Candidi ac Victoris confitentes, in ferreas rotas igne candentes alligantur, et ineffabilibus insuper tormentis excruciantur. Ac beatissima Regula super ferventem picem imposita est, cui etiam bulliens plumbum ad potandum a carnifice dari est praeceptum. Cumque nullis suppliciorum acerbitatibus a Christo divelli potuissent, iussa sunt eis capita amputari. Quo facto, truncati martyres abscissa capita suis manibus baiulantes a loco ubi decollati sunt cubitis quinquaginta deportaverunt.
2 Eodem die via Salaria, coemeterio Basillae, Proti et Hyacinthi martyrum, qui erant eunuchi beatae Eugeniae virginis. Qui aliquanto tempore apud Egyptum in monasterio servorum Dei conversati, deinde cum beatissima virgine Romam reversi, sub Gallieno imperatore pro fide Christi durissime verberantur, ac deinde pariter decollantur. Quomodo vero beata Eugenia propter Deum masculum se simulans vitam sanctissimam duxerit, ac a Niceto praefecto detenta, simulacrum Dianae in pulverem orando redegerit, qualiter etiam scapulis eius ingenti saxo astricto, in Tiberim praecipitata passionis suae compleverit agonem, liber Gestorum eius sufficienter exponit.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.357

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik