| 1 | Passio sanctorum martyrum Dorothei et Gorgonii apud Nicomediam, sub Diocletiano imperatore. Hi officiorum quae intra palatium exhibebantur, magistri erant, et cubiculi regalis praepositi. Qui Christianae fidei sectatores, cum die quadam aliquem viderent martyrem suppliciis immaniter lacerari: 'Cur, aiunt, imperator, in hoc persequeris, cuius nos quoque cultores existimus?' Quos ille in medium accersens, iussit appendi, flagris laniari, sale et aceto profundi, ac deinde craticulae torquendos imponi, et ad ultimum laqueo suspensos strangulari. |
| 3 | Eodem die Sergii papae, qui sedit Romae annis tredecim. Hic invenit mirae magnitudinis de cruce Christi portionem in beati Petri sacrario. Hic statuit in tempore fractionis Dominici corporis Agnus Dei cantari; et ut diebus annuntiationis Domini, dormitionis ac nativitatis sanctae Mariae et S. Simeonis, quod Hypapanti Graece dicitur, litaniae exeant a S. Adriano, et ad sanctam Mariam populus occurrat. |