| 1 | Romae Seraphiae virginis, passae sub Adriano imperatore, iudice Berillo. Haec, Antiochena genere, apud sanctam manens Sabinam, rapitur et praesidi exhibetur. Qui cum ab ea fidei verbis increparetur, iratus praeses, iussit eam duobus tradi iuvenibus, quorum lascivia virgo corrumperetur. Qui ut eam contingere tentabant, subito terra prostrati ceciderunt exanimes. Iterum virgine adducta, deportati sunt et iuvenes ante praesidem. Ad quos virgo cum oratione accedens, erexit illos in statu suo. Post haec iussu praesidis fustibus caeditur, et excussa ex his assella in oculum tyranni insiluit, et protinus eum luscum effecit. Qui data sententia gladio eam percuti iubet. Quae sepulta est iuxta collegam suam Sabinam. |
| 3 | Cabillone nativitas sancti Marcelli martyris. Qui temporibus Antonini ex numero quinquaginta martyrum Lugduni in ergastulum proiectorum, patefactis divinitus claustris exiens, hominem a quo hospitio susceptus est cum omni domo sua convertit ad Dominum; et postea Cavillonem [Cabillonem] veniens, a Prisco praeside multis cruciatus tormentis, erectus, in terram cingulotenus defossus est, et sic tertia die Deo reddidit animam. |