| 1 | Nativitas sancti Iusti Lugdunensis episcopi. Qui clam episcopatum relinquens, ad Aegyptum migravit, comitante se quodam lectore, cui nomen erat Viator. Ibidem igitur per aliquot annos monachis associatus, vitam in sancta conversatione finivit. Corpus eius a religiosis civibus Lugdunum cum ossibus sancti Viatoris ministri ipsius delatum, in basilica septem Fratrum Machabaeorum. |
| 2 | Eodem die, in praefata urbe, Elpidii eiusdem civitatis episcopi. |
| 3 | Apud Apamiam beati Antonii martyris. |