| 1 | Iesu Nave et Gedeon. Eodem die natalis sanctissimae virginis Verenae, Thebaeae genere, quae a parentibus suis cuidam episcopo Chaeremoni, qui et postmodum martyrio coronatus est, ad imbuendum commendatur: deinceps ad inferiorem Aegyptum cum aliis fidelibus profecta, beatae se legioni, id est Mauritio et sociis suis, qui tunc temporis, quasi Diocletiano et Maximiano militaturi ibidem commanebant, Christi virgo Italiam venire desiderans, coniunxit. Mediolanum ergo perveniens, locaque in quibus sancti martyres continebantur inquirens eis quoque pietatis opera, ipsa etiam martyrium optando subministrans, a quodam sancto viro Maximo ibi detenta subsistit. Audiens denique sanctam Thebaeorum legionem, eumque quem unice deligebat Victorem, martyrio consummari, per Alpina iuga ad Acaunum [Agaunum] rem experitura pertendit. Inde iuxta Ararium fluvium, non longe a castro Solodoro, sub districtione mirabili ieiuniorum, vigiliarum, orationum, dies et noctes continuans, habitavit. In quodam igitur specu arctissimo, tempore se aliquanto carnem maceratura inclusit. Unde non longe anus quaedam Christiana habitabat, et quidquid sacra virgo operari poterat mulier praedicta vendidit, ac de hoc sanctae Dei victum exhibuit. Nam sacrilegus adhuc paganorum cultus Alamannos obtinuit. Signa igitur quam plurima Domino per famulam suam operante, Alamanni ad fidem Christi commoveri coeperunt. Virginis itaque fama in tantum miraculis prodentibus excrevit, ut mater virginum effecta, discretione pietatis omni populo venerabilis existeret. Cuius laudabili vitae diabolus invidens, quemdam tyrannum sub potestate Romani nominis inflammavit, qui virginem Dei multipliciter affectam, publicae custodiae mancipavit. In quo ei ergastulo iuvenis quidam eximii splendoris apparuit, quem quis esset interrogat. Ille cum se Mauritium esse responderet, illico purpuratorum septus multitudine, ab oculis virginis orationem implorantis eximitur, et eadem nocte tyrannus validissima febre correptus, sed virginem ad se vocans, per eius orationem continuo sanatur, sicque cum laude omnium ad locum virginum remittitur. In quo cum die quodam panis defecisset, querimonia de hoc exoritur. Illa sorores de divina commonens largitate confidere, in orationem pro imminentis necessitatis causa prosternitur, et ecce inopinato quadraginta sacci, mundissimae pleni farinae, ad ostium cellulae reperiuntur, ex quibus per annos aliquot congregatio illa sustentabatur. Cumque iam finis sibi vitae appropinquaret, infirmata corpore, non autem propositi sui rigorem deponens, lectulo decubuit. Et dum obitus sui terminum praestolatur, adest Dei genitrix virgo Maria, innumerabiles virginum choros praecedens: quam Verena tota devotione intendens, et unde hoc mereretur, interrogans, ab eadem Dei genitrice audivit: 'Veni, inquit, ut ab eo cui fideliter serviisti, remunereris.' Quo dicto, beata illa anima corpus reliquit. Sepulta est autem beata virgo in loco qui Zurzacha vocatur. |