| 1 | Romae Sabinae martyris, quae passa est, Adriano imperante, sub praefecto urbis Elpidio, omnesque eius facultates dominicis vel publicis titulis insignantur [assignantur]. Sepulta est autem in monumento in quo ipsa composuit fidei suae magistram beatam martyrem Seraphiam, ad arcum Faustini, iuxta aream Vinditianam, in oppido Vindinensi. |
| 2 | Eodem die decollatio sancti Ioannis Baptistae, qui primo in Samaria conditus est, nunc in Alexandria. Porro caput de Hierosolymis ad Phoenicis urbem Edissam delatum est. |