| 1 | Apud civitatem Praenestinam, milliario ab Urbe tricesimo tertio, natalis sancti Agapiti martyris sub Aureliano imperatore, praeside Antiocho. Qui cum esset annorum quindecim, et pro amore Christi martyrio ferveret, iussu imperatoris tentus, et primo nervis crudis diu caesus, deinde praesidi ut impelleretur sacrificare traditus est. Qui in durissimo atque obscurissimo carcere eum reclusit, et per quatuor dies ei cibum omnem negavit: inde cum de carcere praesidi fuisset exhibitus, prunas ardentes super caput eius iussit imponi. Sed cum gratias Deo martyr ageret, flagellis est caesus, et nudus suspensus capite deorsum verso, acri subter fumo facto, cum diceret praesidi: 'Sapientia tua et vanitas tua in fumo laboret,' iterum flagellis caeditur à quatuor sibi invicem succedentibus, deinde bullientem aquam super ventrem eius ministri diaboli effuderunt. Interea iudex, de tribunali suo cadens, collectus a ministris in lecto reclinatur, et sentiens Dei virtutem in martyre, post modicum tristem animam amisit. De beato vero Agapito renuntiatum est imperatori, qui beatum virum leonibus iussit proiici; sed mansuefactae ferae, pedibus martyris ad lambendum se inclinaverunt. Hoc videntes sceleris ministri, tulerunt de medio sanctum martyrem, et venerunt contra civitatem Praenestinam, ubi sunt duae columnae et ibi eum gladio percusserunt sub die . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . [Hic iterum desiderantur aliquot pagellae in manuscripto codice.] caput eius sicut mons est ante me, unde totus contremisco. Traditur ergo aliis, et gaudio repletus, manus suas aqua lavit, genua flexit, cervicem ad terram humiliavit, orationem ad terram fudit, martyrium suscepit. |