| 1 | In Caesarea Cappadociae nativitas sancti Mammae sive Mammetis. Qui temporibus Aureliani tyranni, quando persecutio maxima fuit Christianis, cum puer esset decem annorum, relictis omnibus, fugit in montem cum pecoribus suis, quae ibidem pascebat et eorum lacte vescebatur. Ubi visitatio divina super illum venit, eique praesignavit qualiter pro Christi nomine pati deberet. Cum ergo ferae silvestres ad eum venirent, ipseque sedens quotidie Evangelium legeret, mansuetissime circa eum versabantur, earumque lacte servus Dei et se et alios pauperes in alimoniis iuvabat. Cum audisset hoc Alexander praeses eum inter feras communiter vivere, magicae arti illud deputavit: vocatumque ad se multis tormentis afflixit, hoc est, equuleo suspensum torsit, et in caminum ignis ardentem misit, sed in nullo eum ignis laedere potuit. Postea iussit eum lapidari, in tantum, ut pene totum corpus illius lapidibus operiretur. Quem persecutor mortuum credens, secessit. Sed Dominus, martyrem suum illaesum servans, postea sua vocatione ad coelestia regna eum arcessivit; sicque in pace animam reddens, ad aeternam requiem migravit. |
| 2 | In Africa sanctorum martyrum Liberati abbatis, Bonifacii diaconi, Servii [Servi] et Rustici subdiaconorum, Rogati et Septimini [Septimi], monachorum et Maximi pueri. Qui persecutione Wandalica, iussu crudelissimi atque impiissimi regis Henrici [Hunnerici] de territorio Caspensis civitatis, ex habitaculo monasterii abstracti, atque ad urbem Carthaginensem perducti sunt. Ubi pro confessione catholicae fidei et unici baptismatis defensione primo carcerali custodiae mancipati, et crudelibus ferri ponderibus arctati, tenebrosis deputati sunt locis. Ubi cum die ac nocte Christianissimum populum in fidei constantia roborarent, iussit tyrannus, furore succensus, navem lignorum manipulis adimpleri, atque in ea omnes pariter alligatos, in medio pelagi igne supposito concremari. Cumque pro voluntate nefandi regis vel crudelium ministrorum, extensis eorum manibus et pedibus elevatis, ignis fuisset lignis iniectus, statim imperio divino, videntibus cunctis, exstinctus est. Et dum saepius revocaretur, iterum atque iterum exstinguebantur globi flammarum. Unde magis tyrannus furore simul et pudore repletus, iussit eos remorum vectibus enecari, et ita singulos in modum canum cerebris comminutis exstingui: sicque speciosum cursum certaminis sui, coronante Domino, perfecerunt. Corpora eorum in mare iactata, sed eadem hora illaesa littoribus reddita, et a Christiano populo reverenter sublata, praeeunte clero cum hymnis solemnibus condita sunt in monasterio continuo [pro contiguo] basilicae, quod dicitur Celerinae. Scribit beatus Victor Africanus episcopus in Historia eiusdem Wandalicae persecutionis: quam et ipse cum caeteris sustinuit, et fideli atque illustri stylo digessit. |