| 1 | Assumptio beatae Mariae genitricis Dei. Pro quo nomine cum in caeterorum sanctorum transitu, depositio vel dormitio, aut certe natale dici soleat, quid venerabilis Pater Gregorius Turonicus episcopus in libro Miraculorum de eadem assumptione sentiat, libet ad utilitatem legentium commemorando proferre: 'Post admirabilem igitur Dominicae ascensionis gloriam, quae, contrito diabolicae malignitatis capite, mentes fidelium ad contemplanda coelestia animavit, sancti apostoli Domini et Salvatoris nostri cum beata Maria matre eius, in unam congregati domum, omnia ponebant in medium, nec quidquam suum esse aliquis dicebat, sed unusquisque cuncta possidebat in charitate, sicut sacer apostolicae actionis enarrat stylus. Post haec dispersi sunt per regiones diversas ad praedicandum verbum Dei. Denique impleto beata Maria huius vitae cursu, cum iam vocaretur e saeculo, congregati sunt omnes apostoli de singulis regionibus ad domum eius. Cumque audissent quia esset assumenda de mundo, vigilabant cum ea simul. Et ecce Dominus Iesus advenit cum angelis suis, et accipiens animam eius, tradidit archangelo Michaeli et recessit. Diluculo autem levaverunt apostoli corpus eius, posueruntque illud in monumento, et custodiebant, adventum Domini praestolantes. Et ecce iterum astitit eis Dominus, susceptumque corpus sanctum in nube, deferri iussit in paradisum. Ubi nunc resumpta anima, cum electis eius exsultans, aeternitatis bono, nullo occasura fine, perfruitur.' Huc usque Gregorius. Quod si quem movet quomodo idem Gregorius, in Occasu solis positus, ea quae in Oriente sunt gesta compererit, ex aliis eius scriptis agnoscat quia de toto orbe ad sanctum Martinum, sicut ad philosophos, concurrebatur, et de Occiduis mundi partibus loca sancta in Iudaea frequentabantur. Quod etiam usque ad haec Nortmannorum tempora iugiter actitari solebat. Sed ne idem catholicus et venerabilis Pater contra Apostolum sensisse videatur, ubi ait: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu eius [I Cor. XV]. Sciendum quia vel haec specialis assumptio corporis venerandae genitricis Dei Mariae, vel eorum qui cum Domino surrexisse leguntur, et in coelum ascendisse creduntur, apostolicam auctoritatem magis adiuvant quam impugnant. Quoniam et corpus illud, de quo Deus incorporari voluit, citius in coelum sublevari decuit, et illos verae resurrectionis et ascensionis nostrae testes praeisse, procul dubio constat. De quibus quia doctissimi tractatores videntur inter se dissidere, non est meum in tam brevi opusculo definire. Hoc tamen certissime cum universali Ecclesia et credimus et confitemur, quia si reverendissimum illud corpus ex quo Deus est incarnatus, adhuc alicubi in terra celatur, revelatio utique ipsius ad destructionem Antichristi reservatur. |