Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, XVIII KAL. SEPTEMB.
| 1 | Vigilia assumptionis sanctae Mariae. |
| 2 | Romae depositio sancti Eusebii episcopi et confessoris, qui praesente Constantio imperatore Ariano, cum fidem catholicam constantissime defenderet, et Liberium papam Arianae perfidiae consensisse doleret, iubente eodem Constantio, includitur in quodam cubiculo domus suae, habente in latitudine pedes quatuor, ubi multis diebus in oratione constanter perseveravit, ac post menses septem adhuc tamen inclusus, decimo Kalendas Septembris dormitionem accepit. Cuius corpus collegerunt Gregorius et Orosius presbyteri, et sepelierunt in crypta iuxta corpus beati Sixti episcopi et martyris, via Appia, in coemeterio Callixti, ubi et titulum eius scribentes, posuerunt ita: Eusebio homini Dei. Audiens Constantius quod Gregorius et Orosius sepelivissent corpus beati Eusebii in eadem crypta ubi illud condiderat, praecepit vivum includi Gregorium: quem semivivum noctu Orosius presbyter excepit inde, et post paululum defunctum iuxta corpus sancti Eusebii presbyteri sepelivit. Factaque est gravissima persecutio in catholica Ecclesia ab Arianis, sedem apostolicam tenente tunc Liberio. |
| 3 | Mendara Syriae natalis sancti Fortunati. |
| 4 | In Africa Demetrii. |
| 5 | Alibi Eutychii, Pauli, Eracli [Heraclii], Possessoris, Parmi, Dissei, Hermae, Prospolini, Prosalami, Hermiae. |
| 6 | Item Heraclii cum tribus. |
| 7 | In Aquileia natalis sanctorum Felicis, Fortunatae, Vincentiae. |
| 8 | Item alibi Eusebii, Tituli conditoris. |