Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, ID. AUG.
| 1 | Romae nativitas sancti Hippolyti, qui tempore Decii imperatoris, ligatus pedes ad colla equorum indomitorum, sic per carduos et tribulos, praerupta et ardua tractus, emisit spiritum. Et Concordiae nutricis eius, quae ante ipsum plumbatis caesa martyrizavit. Et aliorum novem de domo eius, qui simul decollati sunt. |
| 2 | Dorosyllae [apud forum Syllae] sancti Cassiani. Qui cum adorare idola noluisset, interrogatus a persecutore quid artis haberet, respondit quia pueros notas doceret. Et mox spoliatus vestibus, ac manibus post terga revinctis, statuitur in medio, vocatisque pueris, quibus docendo exosus fuerat, data est facultas eum perimendi. At illi quantum oderunt discentes, tantum se ulcisci gaudentes, alii eum tabulis ac buxis feriebant, alii stylis vulnerabant. Quorum quanto infirmior erat manus, tanto graviorem martyrii poenam dilata morte faciebat. Scripsit Prudentius poeta. |
| 3 | Pictavis depositio Radegundae reginae, quae et prius in palatio ieiuniis et orationibus atque eleemosynarum largitionibus Deo placere studuit, ac postmodum a sancto Medardo Suessionensi episcopo in monacham consecrata, adeo se hostiam vivam Christo exhibere curavit, ut inter mille cruces quas pro eius amore sustinuit, etiam circulis aereis, a more sacrilegorum, sanctissima brachia sua constringi fecisset. Sed easdem tribulationes remunerator fidelium etiam in praesenti recompensare dignatus est, annuens ei omnia quaecunque petiisset in nomine ipsius. |