| 1 | Romae inter duas Lauros natalis sancti Tiburtii, filii Chromatii Urbis praefecti, quem, cum esset scholasticissimus, erudierunt in fide beatus Sebastianus et sanctus Tranquillinus, ac gloriosus presbyter Polycarpus, qui ipsum in sacro fonte baptismatis innovavit, et familiam eius promiscui sexus mille quadringentos cum eo pariter baptizavit. Huius filius Tiburtius cum propter immanitatem persecutionis, et pater eius, et ingens multitudo Christianorum cum illo in Campaniam ex consilio pontificis Gaii perrexisset, amore martyrii flagrans, resedit in urbe Roma. Et cum ieiuniis et orationibus ibi cum beato Gaio papa occuparetur, quadam die transiens, incurrit in hominem qui, de alto lapsus, ita caput et omnia membra quassatus erat, ut de sola sepultura eius agerent hi ad quos pertinere videbatur: iuxta quem ipse accessit, et coepit dicere super eius vulnera lente orationem Dominicam et Symbolum, et ita factus est homo solidatis membris incolumis, quasi nihil ei contigisset. Tunc apprehendens parentes eius, segregavit eos a turbis, et indicavit eis virtutem Christi: et videns animum eorum fixum fortiter in timore Domini, perduxit eos ad papam Gaium, qui iuvenem sanatum ac Deo gratias referentem, et parentes eius pariter baptizavit. Interea dum procella persecutionis graviter excresceret, iunxit se quidam Torquatus nomine, simulata fide, veris Christi famulis, et egit arte quatenus orantem sanctum Tiburtium pagani comprehenderent. Qui comprehensus, et ad Fabianum Urbis praefectum perductus, cum Christum constantissime confiteretur, iussit Fabianus ante pedes eius carbones ardentes effundi, dicens ad eum: 'Elige tibi unum e duobus: aut thura in istis carbonibus diis addice, aut pedibus nudis super eos incede.' Ille autem faciens signum crucis, constanter nuda super eos ingressus est planta; et coepit dicere: 'Depone infidelitatem, et disce quia solus est Deus quem confitemur omnibus creaturis dominari: nam mihi in nomine Domini nostri Iesu Christi videtur quod super flores roseos ingrediar, quia creatura ipsa Creatoris famulatur imperio.' Cui Fabianus ait: 'Quis ignorat magiam vos docuisse Christum?' Tunc beatus Tiburtius exclamavit, dicens: 'Obmutesce, infelix, et noli hanc iniuriam auribus meis facere, ut audiam te ore rabido latrantem mellifluum nomen et sanctum.' Iratus Fabianus dictavit sententiam capitalem, ut gladio interficeretur. Ductus autem gloriosus martyr Tiburtius in via Levicana, tertio ab Urbe milliario, uno ictu gladii percussus abscessit; et in eodem loco a quodam parente Christiano sepultus est tertio Idus Augusti. |
| 2 | Eodem die Romae sanctae Susannae virginis et martyris, sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, iudice Macedonio. Fuit autem filia gloriosi presbyteri et martyris Gabinii, fratris Gaii papae et martyris, nobili sata propagine: quam pater diligentissime nutrierat, et divinis litteris imbuerat. Audiens itaque Diocletianus de puella quod pulchritudine et sapientia praecelleret, misit ad Gabinum quemdam consobrinum suum, nomine Claudium, et petiit eam Augusto Maximino filio suo in coniugem. Cuius petitionem et filia et patre ac praecipue patruo refutante, etiam ipse Claudius a beato Gaio instructus et cum uxore sua Euprepia et filiis Alexandro et Cutia baptizatus est, et in tantum in fide convaluit, ut omnes suas facultates venderet et pauperibus Christianis erogaret. Quod audiens Diocletianus misit fratrem eius, nomine Maximum, quid de puella Susanna ageret: qui et ipse a beatis Gaio et Gabino diligenter instructus, in Christoque baptizatus, coepit facultates suas vendere, et per quemdam suum amicum nomine Thrasonem, Christianissimum virum, per vicos et carceres ministrare. Quibus Diocletianus compertis misit Iulium, qui Claudium, et Maximum, et Euprepiam, quae alio nomine, ex Graeco et Latino composito vel interpretato, Praepedigna dicitur, et Alexandrum atque Cutiam puniret, iussitque filio suo Maximino ut abuteretur Susanna in domo sua, sicut ipsi liberet. Qui ingressus domum ubi sancta virgo orabat, vidit nimiam claritatem super eam, et timefactus ad palatium recurrit. Quod Diocletianus audiens, misit Macedium, qui eam intra domum patris sui constringeret, illeque exspoliatam eam coepit fustibus caedere. Cumque beata virgo in confessione Christi perseveraret, gladio percussa, spiritum incontaminatum Domino reddidit. Cuius corpus Serena Augusta, occulte Christiana, noctu collegit, et manibus suis aromatibus conditum ac linteaminibus involutum posuit iuxta sanctum Alexandrum tertio Idus Augusti. Sanguinem vero maris velamine detersit, et posuit in capsa argentea in palatio domus suae, ubi die noctuque furtivis orationibus semetipsam Domino effundebat. |