| 1 | Romae, via Tiburtina, nativitas sancti Laurentii archidiaconi et martyris sub Decio imperatore. Cui beatus Sixtus omnes facultates et thesauros Ecclesiae, pergens ad coronam martyrii, reliquit. Quos ille munifica liberalitate debilibus et aliis pauperibus, viduisque et indigentibus erogare curavit. Quo audito Decius Caesar fecit eum sibi praesentari: et auditum tradidit eum Valeriano Urbis praefecto, qui et ipse dedit eum in custodiam cuidam Hippolyto, et Hippolytus reclusit eum cum multis. Ibidem beatus Laurentius post sanationem Cyriacae viduae, et illuminationem Crescentionis, Lucillum caecum in nomine Iesu Christi videntem reddidit. Hoc factum audientes multi caeci, veniebant ad beatum Laurentium, et illuminabantur. Quod videns Hippolytus credidit, et catechizatus atque baptizatus est. Completis autem tribus diebus, in quibus ex permissu Hippolyti, iam Christiani, omnes facultates Ecclesiae beatus Laurentius pauperibus expendit, praesentavit se ipse in palatio Sallustiano. Decius, iratus, iussit eum exspoliari et caedi scorpionibus: postea vinctus catenis ductus est beatus Laurentius in palatium Tiberii ut ibi audiretur; et iracundia plenus Decius iussit eum nudum caedi. Qui dum caederetur clamabat ad Caesarem: 'Ecce, miser, vel modo cognosce quia non sentio tormenta tua.' Tunc Decius fustes augeri darique ad latera eius laminas ferreas ardentes iussit. Beatus vero Laurentius dixit: 'Domine Iesu Christe, Deus de Deo, miserere mihi servo tuo, quia accusatus non negavi; interrogatus, te Dominum Iesum Christum confessus sum.' Et cum diutissime plumbatis caederetur, dixit: 'Domine Iesu Christe, qui pro salute nostra dignatus es forman servi accipere ut nos a servitio daemonum liberares, accipe spiritum meum.' Et audita est vox: 'Adhuc multa certamina tibi debentur.' Tunc extensus in catasta, et scorpionibus gravissime caesus, subridens et gratias agens, dicebat: 'Benedictus es, Domine Deus Pater Domini nostri Iesu Christi, qui nobis donasti misericordiam, quam meriti non sumus: sed tu, Domine, propter tuam pietatem, da nobis gratiam, ut cognoscant omnes circumstantes, quia tu consolaris servos tuos.' Tunc unus de militibus, nomine Romanus, credidit Domino Iesu Christo, et dixit beato Laurentio: 'Video ante te hominem pulcherrimum, stantem cum linteo, et extergentem tua vulnera. Adiuro te per Christum, qui tibi misit angelum suum, ne me derelinquas.' Levatus igitur beatus martyr de catasta, et solutus, redditus est Hippolyto, tantum in palatio. Veniens autem Romanus cum urceo, misit se ad pedes beati Laurentii ut baptizaretur: et mox baptizatus, ac se Christianum publica voce professus, eductus foras muros portae Salariae, decollatus est. Decius autem Caesar pergit noctu ad thermas iuxta palatium Sallustii; et exhibito ei sancto Laurentio, allata sunt omnia genera tormentorum: plumbatae, fustes, laminae, ungues, lecti, baculi. Et dixit Decius beato martyri: 'Iam depone perfidiam artis magicae, et dic nobis generositatem tuam.' Cui beatus Laurentius dixit: 'Quantum ad genus, Hispanus sum eruditus vel nutritus Romanus, et a cunabulis Christianus, eruditus omni lege sancta et divina.' Et Decius: 'Sacrifica, inquit, diis, nam nisi sacrificaveris, nox ista in te expendetur cum suppliciis.' 'Mea, inquit ille, nox obscurum non habet, sed omnis in luce clarescit.' Et cum caederetur lapidibus os eius, ridebat, et confortabatur ac dicebat: 'Gratias tibi ago, Domine, quia tu es Dominus omnium rerum.' Allatus est autem lectus cum tribus costis, et exspoliatus beatus Laurentius vestimentis suis, extentus est in cratem ferream, et cum furcis ferreis coriatus desuper, dixit Decio: 'Ego me obtuli sacrificium Deo in odorem suavitatis, quia sacrificium est Deo spiritus contribulatus.' Carnifices tamen urgenter ministrabant carbones, mittentes sub cratem, et desuper eum comprimentes furcis ferreis. Sanctus Laurentius dixit: 'Disce, miser, quanta est virtus Domini Iesu Christi Dei mei, nam carbones tui mihi refrigerium praestant, tibi autem supplicium sempiternum. Quia ipse Dominus novit quia accusatus non negavi, interrogatus Christum confessus sum, assatus gratias ago.' Et vultu pulcherrimo dicebat: 'Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, quia me confortare dignatus es.' Et elevans oculos suos in Decium, ait: 'Ecce, miser, assasti unam partem, regyra aliam, et munduca eam.' Gratias igitur agens et glorificans Deum, dixit: 'Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, quia merui ianuas tuas ingredi,' et emisit spiritum. Mane autem primo, adhuc crepusculo, rapuit corpus eius Hippolytus, et condivit cum linteis et aromatibus, et hoc factum mandavit Iustino presbytero. Tunc beatus Iustinus et Hippolytus, plorantes et multum tristes, tulerunt corpus beati Laurentii martyris, et venerunt in via Tiburtina in praedium matronae viduae, nomine Cyriacae, in agro Verano, ad quam ipse beatus martyr fuerat noctu, cui et linteum dedit, unde sanctorum pedes exterserat, et ibi iam hora vespertina sepeliverunt quarto Idus Augusti. Et ieiunaverunt agentes vigilias noctis triduo cum multitudine Christianorum; beatus vero Iustinus presbyter obtulit sacrificium laudis, et participati sunt omnes. Tunc passi sunt Claudius, Severus, Crescentius et Romanus, ipso die quo beatus Laurentius, post tertium diem sancti Sixti martyris. |