monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, VII ID. AUG. <<<     >>> V ID. AUG.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, VI ID. AUG.

1 Romae nativitas sancti Cyriaci. Qui post longam carceris macerationem, quam sub Maximiano pertulit cum Sisinnio condiacono suo, et Largo et Smaragdo, post multa facta miracula, in quibus filiam Diocletiani Artemiam ipsius rogatu a daemonio curavit ac baptizavit; filiam quoque Saporis regis Persarum Iobiam, missus illo a Diocletiano pro hoc, aeque liberavit a daemonio, ac baptizavit cum ipso rege, et aliis trecentis et triginta: rediens Romam post mortem Diocletiani, tentus est inter alios Christianos a filio [Anno 848 (Chron. Britannicum apud Bouquet VII, 221) aut 849. (Ann. Bertin.) Carolus a Nomenvio victus est.] eius Maximiano, et in custodiam missus, eo quod sororem suam Christianam fecisset. Deinde praecepit idem Maximianus ut die processionis suae, nudus, catenis obligatus, ante rhedam eius traheretur. Et post hoc eductus de carcere cum sociis Largo et Smaragdo et Crescentiano, per Carpasium vicarium, pice reliquata caput eius perfusum est. Et rursum post dies quatuor eductus est denuo de carcere, in catasta extensus, attractus nervis et fustibus caesus: post dies aliquot, iubente Maximiano, capite truncatus est cum Largo et Smaragdo et aliis viginti: quorum corpora collegit noctu Ioannes presbyter et sepelivit in via Salaria, sub die decimo octavo Kal. Aprilis. Post dies octo veniens beatus Marcellus episcopus cum Lucina matrona Christianissima, condivit corpora sanctorum cum aromatibus et linteaminibus. Deinde sustulit ea et transtulit in praedium suum via Ostiensi, milliario ab urbe Roma septimo, et manu sua recondidit in sarcophagis lapideis, die octavo mensis Augusti. Carpasius vero vicarius petiit domum Cyriaci, quam donaverat ei Diocletianus Augustus, et eam statim Maximianus concessit. Ingressus autem Carpasius, invenit locum ubi sanctus Cyriacus diaconus fontem aedificavit, quem consecravit beatus Marcellus episcopus, ubi venientes ad fidem, baptizabat beatus Cyriacus: in quo loco Carpasius balneum sibi statuit, et dum lavassent et epulas exhibuissent, Carpasius et novemdecim pariter cum ipso, cum deriderent fidem Christianam, subito ceciderunt et mortui sunt.
2 In Nicomedia natalis sanctorum Nazarii, Iuliani et Agapes virginis, Eutychiani, Philadelphiae, Leonidis.
3 Apud Viennam Galliae urbem nativitas sancti Severi presbyteri et confessoris. Qui ut eius testantur gesta, natione Indus, fide Christi fervens, causa Evangelium praedicandi laboriosissima peregrinatione suscepta, etiam ad praefatam urbem deveniens, ingentem paganorum multitudinem verbo et miraculis ad fidem Christi convertit; cumque in pace quievisset, conditus est in basilica beati Stephani, signis clarus, mira fidelium veneratione colitur.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.316

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik