| 3 | In Tuscia, civitate Aretio, nativitas sancti Donati episcopi et martyris. Qui nutritus a sancto Pigmento presbytero in titulo beati Pastoris, eruditus est non solum in divinis, verum etiam in humanis litteris sufficientissime. Cum quo et Iulianus crevit, et subdiaconus ordinatus, reiecto postmodum gradu, inutilis apostata factus, ad imperium aspiravit. Quo tempore beatum Pigmenium Romae in custodiam mancipavit, et sanctos patrem et matrem Donati gladio occidit. Donatus vero lector fuga petiit Arelium civitatem, et habitavit cum Hilarino religiosissimo monacho, serviens Domino continuis orationibus et ieiuniis. Factum est autem ut mulier nomine Suranna, gentilis et pagana, capta oculis et corne vere caeca, cum unico filio suo, Herculio nomine, cellam beati Hilarini, cum quo beatus vir habitabat, requireret. Quam fide Christi instructam ad beatum Satyrum episcopum Hilarinus et Donatus perduxerunt. Qui fidem eius accipiens, et Deo gratias agens, indixit ei ieiunium, et ut humiliaretur in cilicio et cinere. Et sic deinde catechizavit eam et baptizavit, tam ipsam quam filium eius. Et mox aperti sunt oculi Surannae. Quod factum audiens Apronianus, attulit etiam filium suum daemoniacum ad beatum Donatum. Quo orante simul cum beato Satyro episcopo et beato Hilarino, expulsus est daemon, puerumque sanum reliquit. Sed et non longo post tempore vir quidam Eustasius, rector Tusciae et exactor fisci, dum occupatus alicubi teneretur, supervenientibus hostibus, uxor ipsius Euphrosyna pecuniam fisci abscondit, et paucis diebus succedentibus, absente adhuc viro, defungitur. Rediens autem vir eius, et pro pecunia fisci conventus, venit ad beatum Satyrum et Donatum, et indicavit eis anxietatem animi sui. Stans itaque Donatus super sepulcrum uxoris ipsius, voce magna clamavit: 'Euphrosyna, per Christum crucifixum te adiuro ut dicas nobis quid factum sit de pecunia fisci, quia vir tuus propter eam ab exactoribus valde affligitur.' Quae mox de sepulcro respondit: 'In ingressu domus suffossa latet pecunia quam quaeritis.' Recepta igitur pecunia liberatus est Eustasius ab impositione calumniae. Verum recepto beato Satyro cum patribus suis, eius loco sacerdotium beatus Donatus suscepit. Cumque die quadam missas celebrasset populo, et de corpore Christi ac sanguine populus venerabiliter recrearetur, diaconus quidam, nomine Anthimus, tradebat sacrum sanguinem Christi, et subito paganorum impulsu cecidit, et sanctum calicem comminuit. Unde valde tristis tam ipse quam populus Christi effectus. Cuius tristitiam Dominus per beatum Donatum illico relevavit: nam collecta sunt fragmenta Dominici calicis et beato viro allata; quae flendo ille suscipiens, oratione facta vas in pristinam formam restauravit. Quo signo perculsi pagani, simul cum Christianis deitatem Christi confessi sunt, ac circiter septuaginta et octo animae in Christum credentes, per baptismum salvatae sunt. Multis ergo signis Dominus glorificans sanctum suum, ad coronam martyrii provexit. Denique tempore Iuliani imperatoris, tentus a Quadratiano Augustali, simul et cum eo vir Dei Hilarinus iubetur idolis sacrificare. Cui fideliter reluctanti, iussit Quadratianus eius os lapidibus contundi, Hilarinum vero monachum in conspectu ipsius tandiu fustibus caedi donec spiritum emitteret; deinde beatum Donatum in custodia recludi. Ubi cum innumera miracula Dominus per servum suum operaretur, misit Quadratianus, et gladio percussit septimo Idus Augusti. Cuius corpus Christiani iuxta civitatem cum veneratione sepeliverunt, martyris vero Hilarini ossa in civitate Ostia tumulata servantur. |
| 5 | Apud provinciam Rhetiam, civitate Augusta, nativitas sanctae Afrae. Quae cum esset pagana et meretrix, per doctrinam sancti Narcissi Gerundensis episcopi, eo per gratiam Dei directi, ad Christum conversa, et cum omni domo sua baptizata, pro confessione Domini cum matre Hilaria et puellis, Digna, Eumenia [Eunomia] et Euprepia, igni est tradita. |