Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, NON. AUG.
| 1 | In Gallia, civitate Catalaunis, depositio sancti Memnii episcopi et confessoris, de quo legitur quod a beato Petro apostolo episcopus ordinatus, in Galliam una cum sancto Dionysio atque Eucherio ad praedicandum verbum Dei fuerit directus. Qui post admirabilis vitae consummationem, et plurimorum miraculorum ostensionem, ad vitam commigravit aeternam. |
| 2 | Romae Hormisdae papae, qui sedit annos septemdecim, et composuit clerum ac psalmis erudivit, sepultusque est in ecclesia beati Petri. |
| 3 | In Augusta Euphratensi nativitas sancti Afri martyris. Quorum nominum similitudine, id est et Augustae et Afri, nostrates inducti, hac die apud Augustam Rhetianam sive Vindelicam passionem sanctae Afrae consummatam putaverunt. De qua in sequentibus Deo volente dicemus. |
| 4 | Augustoduni depositio sancti Cassiani episcopi. |
| 5 | Alibi nativitas sanctorum Floriani et Coelestini. |