monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 1 > 6 > 6 > 4
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, III NON. AUG. <<<     >>> NON. AUG.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, II NON. AUG.

1 Natale sancti Aristarchi, de quo apostolus Paulus Colossensibus scribit: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus [Coloss. IV]. De qua captivitate, quia tractatores divinarum Scripturarum, alios adeo errasse, ut animas de coelo captivatas et ad corpora damnatas existimarent, alios vero pio quidem sensu, sed historiae satis incongruo, ita intellexisse cognovi, ut idcirco beatus Apostolus Aristarchum concaptivum suum dixerit, quia captivitatem quam omnes patimur, solus pene secum senserit, et sentiendo doluerit; quod ego ab anterioribus gratis accepi, sequentibus sine invidia tradam: Cum Iudaei rebellionem contra Romanos assumpsissent, illi solito sibi more, quasi iniuriam dissimulantes, interimque Iudaeae parcentes, Basanitidem et Galilaeam sive Galaaditin devastantes, Giscalamque, beati Pauli et Aristarchi patriam, invadentes, pueros ipsos in Ciliciam cum parentibus transmigrarunt. Unde idem Apostolus vere et multipliciter se peregrinum agnocens, cum sanctis Patribus supernae Ierusalem iugiter suspirabat, sed et terrestrem discendi gratia frequentabat, ut iam superius insinuavimus.
2 Romae, in crypta arenaria, beati Tertullini martyris, quem beatus Stephanus pontifex baptizatum, in albis presbyterum consecravit. Qui post biduum consecrationis suae, tentus a Marco praefecto, ductus est ad Valerianum imperatorem, quem ille extensum mactari fustibus iussit. Cumque inter caedes Christo gratias ageret, iussit lateribus eius Valerianus ignem supponi; cumque laetus et constans perseveraret, iussit elevari eum, et tradi Sapricio praefecto: qui primum iussit os eius lapidibus conquassari, deinde extentum in equuleo, nervis diutius torqueri, deinde ignibus assari. Qui cum perseveranter, sancti Spiritus gratia roboratus, Christum Dominum fateretur, mandavit hoc factum Sapricius Valeriano tyranno: Cui ille remandavit, ut eius caput abscinderetur. Tunc Sapricius depositum de equuleo iussit eum duci via Lavicana, in secundo milliario, et ibidem decollari. Cuius corpus sanctus Stephanus papa colligens cum clericis, hymnis Deo redditis, sepelivit in eodem loco in crypta arenaria.
3 Item Romae, in via Tiburtina, Crescentiani et Iusti.
4 Item Iustini presbyteri, de quo narratur in passione sancti Laurentii quod multos ad fidem Christi converteret, et plurimorum martyrum corpora sepeliret.
5 Apud Lugdunum Galliae adventus corporis sancti Iusti episcopi de eremo.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.305

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik