monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 1 > 6 > 6 > 4 > 9 > 9 > 20 > 8 > 4 > 3 > 3 > 8 > 9 > 20 > 5 > 6 > 8 > 5 > 20 > 9 > 9 > 9 > 4 > 8 > 8 > 8 > 4 > 1 > 4 > 20 > 20 > 5 > 9 > 5 > 5 > 4 > 8 > 6 > 4 > 4 > 18 > 18 > 20 > 20 > 3
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, IV NON. AUG. <<<     >>> II NON. AUG.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, III NON. AUG.

1 Hierosolymis inventio, imo raptus corporis sancti Stephani, protomartyris Christi, quando lapidatus a Iudaeis, et aliquandiu custoditus ne sepeliretur a Christianis, tandem compassione beati Gamalielis sublatus est, et in villa Gamaliel sepultus ac lamentatus est, sicut ipse Gamaliel septimo Honorii principis anno, cuidam presbytero nomine Luciano in visione divina apparens, exposuit, et sanctus etiam Lucas breviter intimavit, dicens [Act. VIII]: Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. Cuius visionis seriem commodius, Deo donante, in tempore suo, id est septimo die Kalendarum Ianuarii, quando sacrum corpus eius patefactum et Hierosolymam translatum est, vita comite curabimus aperire. Quam revelationem quidam minus caute legentes, hoc tempore putant actitatam, cum et circa principia Decembris inchoata, et iuxta finem eiusdem mensis probetur absque dubio consummata, ut celebritas protomartyris Christi subiiceretur nativitati Iesu Christi.
2 Romae nativitas sanctorum Diogenis et Stephani martyrum.
3 Constantinopoli sancti Achillae.
4 Augustoduno depositio sancti Euphronii episcopi.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.303

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik