monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18 > 18 > 12 > 12 > 2 > 2 > 3 > 14 > 31 > 22 > 26 > 19 > 14 > 22 > 26 > 19 > 18 > 20 > 10 > 10 > 15 > 15 > 14 > 14 > 15 > 23 > PROLOGUS > 28 > 14 > 27 > 15 > 15 > 11 > 20 > 17 > 11 > 17 > 25 > 13 > 16 > 18 > 16 > 23 > 13 > 2
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, KAL. AUG. <<<     >>> III NON. AUG.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, IV NON. AUG.

1 Romae, in coemeterio Callixti, nativitas sancti Stephani papae et martyris, sub Valeriano et Gallieno principibus. Hic constituit ut sacerdotes et levitae vestes sacras in quotidiano usu non haberent, nisi tantum in ecclesia. Qui cum persecutio saeva grassaretur, congregato universo clero suo, hortabatur eos ut pro Christo coronam martyrii alacriter susciperent. Ordinaverat autem tres presbyteros et septem diaconos, et clericos sedecim, cum quibus de regno Dei assidue docebat. Divina autem gratia procurante, occurrebant multi ex gentilibus, et honesti viri ut baptizarentur ab eo: inter quos Nemesius tribunus cum omni sua domo, filiaque sua, nomine Lucilla, quae caeca erat, at per beatum Stephanum illuminata fuerat; et Olympius alter tribunus cum uxore sua Exuperia, et filio Theodulo, et aliis plurimis. Qui postea gloriosa confessione martyrii palmam promeruerunt. Celebrabat autem beatus Stephanus missas atque concilia per cryptas martyrum. Quem Valerianus et Gallienus summo studio perquisitum missis militibus teneri fecerunt cum multitudine clericorum, presbyterorum et diaconorum. Qui veniens ad tribunal Valeriani solus intravit, et condemnatus ad mortem, perductus est a militibus foras muros portae Appiae ad templum Martis, ut ibi aut simulacrum Martis adoraret aut interiret. Orante autem beato Stephano Deum suum, facto fragore tonitrui cum terroribus coruscationum, corruit pars maxima templi sacrilegi, et milites pavefacti fugerunt. Ipse vero cum omnibus Christianis ad coemeterium sanctae Lucinae perrexit, et multis eos consolatus sermonibus, obtulit pro eis sacrificium Deo omnipotenti. Quae gesta audiens Valerianus, misit plurimos militum qui beatum Stephanum punirent. Qui venientes invenerunt eum sacrificium Deo offerentem: quem intrepidum et constantem ante altaris officia, et coepta perficientem, in eodem loco, in sua sede decollarunt.
2 In Antiochia nativitas reliquiarum sancti Stephani protomartyris Christi et primi in Ecclesia diaconi: ubi haberi dicitur unus de lapidibus quibus in passione sua percussus est, et multas sanitates per eum fieri.
3 Eodem die passio sanctae Theodotae cum tribus filiis suis, in provincia Bithynia, urbe Nicaea, tempore Diocletiani, sub comite Leucadio, qui eam ferro vinctam cum filiis consulari Bithyniae Nicetio destinavit. At ille filium eius primogenitum Evodium, Christum fiducialiter confitentem, in conspectu matris iussit fustibus caedi. Cumque pia mater sacris adhortationibus filium confortare non desisteret, iussit Nicetius cuidam Hirtaco ut prius ei illuderet et sic inter publicas meretrices constitueret: quam ille tenere conatus, sed ab angelo Dei pugno percussus in naribus, nimia sanguinis eruptione periclitatus recessit ab ea. Tunc consularis Nicetius, in furore nimio succensus, iussit ignem copiosum accendi, et beatam Theodotam cum tribus filiis suis immitti, et sic in confessione Christi consummata, migravit ad coelum.
4 In Italia, civitate Verona, nativitas sanctorum Felicis et Nicetii.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.300

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik