monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1
>>> Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, IV NON. AUG.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 8, KAL. AUG.

1 Apud Antiochiam Syriae nativitas septem fratrum Machabaeorum cum matre, qui, ut beatus Augustinus ait, 'ante tempora revelatae gratiae, multimoda passione probati fideles sunt inventi. Quos crudelissimus Antichristi praecessor Antiochus, de patria eliminatos, gentile solum sacri sanguinis effusione fecit, invidus atque inscius, consecrare.'
2 Romae statio ad sanctum Petrum ad Vincula. Quam ecclesiam ipse primus in Europa primam construxit et consecravit. In qua postmodum catenae, quibus apud Hierosolymam vinctus et a quibus angelica visitatione solutus est, fidelium cura positae, expetuntur et coluntur orbis quadripartiti veneratione, sicut etiam distichon antiquissimum de illis testatur.
3 In Arabia, civitate Philadelphia, synodus martyrum celebratur.
4 Ibidem nativitas sanctorum martyrum Cyrilli, Aquilae, Petri, Domitiani, Rufi, Menandri, una die simul coronatorum.
5 In Italia, civitate Vercellis, sancti Eusebii episcopi et confessoris. Qui ob confessionem catholicae fidei a Constantino principe Scythopolim Arabiae, ac deinde Cappadociam relegatus, sub Iuliano imperatore ad Ecclesiam suam reversus, novissime, persequentibus Arianis, martyrium scalarum tractu perpessus, sed Salvatore Iesu Christo servante salvatus, in pace Ecclesiae circum confessionis suae consummavit, prius sibi visione revelata, quia in Kalend. Augusti a monte ad montem volare deberet. Quod Patres ita interpretantur, quia videlicet ab humanitate Christi, quem verum Deum propter nos hominem factum, in terris confessus est, ad visionem Dei Patris, Spiritus sancti gratia sublevante, esset perventurus in coelis, eisdem Kalendis.
6 In Hispaniis, civitate Gerunda, sancti Felicis martyris. Qui de Scyllitana civitate oriundus, cum persecutiones in Hispaniis adversus Christianos agi comperisset, ascensa mercatorum navi, amore martyrii ocius accurrit. Et cum aliquandiu apud Barcinonam, Empurias et Gerundam verbum Dei praedicans, plurimos in fide Christi confortasset, et fama eius longe lateque crebresceret, iubente Datiano, repente a Rufino officiali tentus est: cumque nomen Christi constantissime fateretur, primo fustibus caesus, et in ima carceris trusus, deinde manibus pedibusque ligatis, negato cibo et potu, in loco squalido proiectus est. Post haec etiam catenis gravioribus vinctus, per totas plateas ab indomitis mulis tractus et pene in frusta discerptus est; deinde missus in carcerem, nocte ab angelo visitatus et solutus atque sanatus fuit, factoque die ad certamina revocatus est. Tunc ungulis excoriatus, capite inverso ab hora tertia usque ad vesperam suspensus, nullum penitus sensit dolorem. Deinde in carcerem Rufinus eum tradi praecepit, ubi per totam noctem splendor copiosus effulsit, et voces angelorum psallentium sunt auditae. Quod cum nuntiatum fuisset Rufino a custodibus, iussit eum, manibus post tergum ligatis, in maris profunda demergi, ubi continuo vincula eius disrupta sunt, et angelis sibi manum tenentibus, super undas deambulans, ad littus venit. Tunc Rufinus iussit iterum cutem eius ungulis detrahi, ac deinde usque ad ossa laniari, et tandiu vulnera vulneribus instaurari, usque dum invictum Christo spiritum reddidit. Cuius corpus Gerundae in monumento, quod sibi ipse praeparaverat, conditum est Nonis Augusti.
7 In Gallia, civitate Biturica, depositio beati Arcadii episcopi.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.296

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik