Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, III KAL. AUG.
| 1 | Romae in coemeterio Pontiani, ad Ursum Pileatum, nativitas sanctorum Abdonis et Sennis. Quos Decius in civitate Persarum Cordula comprehensos, catenis vinctos Romam perduci, et ornatos auro atque lapidibus pretiosis: in templo Intelludi [f. Telluris] praesentati sunt Decio ac senatui, et omni populo Romano facti sunt spectaculum, eo quod essent nobiles et subreguli, insuper et a Domino Iesu Christo divinitus illustrati. Tunc Decius, ira permotus, iussit Valeriano praefecto ut si deum Solem non adorarent, ferarum morsibus interirent. Qui tenuit eos ac duxit ante simulacrum Solis iuxta amphitheatrum ut sacrificarent. Sed illis contemnentibus, et in simulacrum Solis expuentibus, iussit Valerianus ut cum plumbatis caederentur; deinde introductis in amphitheatrum, admissi sunt eis leones duo et ursi quatuor: qui rugientes venerunt ad pedes sanctorum, et nullatenus eos laeserunt, sed magis custodiebant. Valerianus vero, plenus furore, iussit gladiatores introire, et beatos subregulos interficere, et ligare pedes eorum, et ante simulacrum Solis iactare. Ubi iacuerunt corpora sanctorum tribus diebus. Post triduum venit quidam subdiaconus, Quirinus nomine, et collegit noctu corpora, et recondidit in arca plumbea in domo sua tertio Kalendas Augusti. Ubi latuerunt usque ad tempora Constantini. Tunc se reserantes beati martyres, levati sunt et translati in coemeterium beati Pontiani. |
| 2 | In Africa, civitate Tyburbolucernaria, nativitas sanctarum virginum Maximae, Donatillae et Secundae. Quae persecutione Gallieni sub Anulino iudice passae sunt. Qui eas diutina fame ac siti ad negandum Christum compellere conatus, sed despectus contemptusque, aceto et felle potari praecepit. Deinde cum in conspectu eius crudelissime caederentur, iussit calcem super plagas earum spargi et fricari: exinde in equuleo extendi et torqueri et stativam [ita ms.] ad bibendum offerri, dein super craticulam ad carbones igneos sterni, et prunas ardentes super comam capitis earum adduci: postmodum in theatro ad ludibrium deponi et ab omnibus conculcari. Cumque eas invincibiles per omnia vidisset, ad bestias damnavit, et ferro vinctas, ad spectaculum populi iterato iussit in theatrum produci. Quae cum introducerentur in media arena, osculatae sunt se invicem, ut martyrium pace complerent. Quibus admissus ursus ferocissimus ac saevissimus, in mansuetudinem versus, pedes eorum lingere coepit. Tunc furore repletus Anulinus, sanctas Dei martyres gladio iussit adverti. |
| 3 | Item in Africa Rufi, Prisci, Paternae, Septimae, Optionis, Ammonii, Iusti, Iuliae, Potamiae; item Maximae. |
| 4 | Antissiodoro depositio beati Ursi episcopi. |