monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 31 > 25
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, V KAL. AUG. <<<     >>> III KAL. AUG.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, IV KAL. AUG.

1 Romae via Aurelia nativitas sancti Felicis papae, sub Constantio filio Constantini. Qui Constantius imperator concilium haereticorum ac Valentis et Ursatii Arianorum approbans, quia et ipse Arianus erat ab Eusebio Nicomediense rebaptizatus, eiecit sanctum Felicem urbis episcopum de sede episcopatus sui. Et facta est persecutio maxima in clero, ita ut presbyteri et clerici plures necarentur et martyrio coronarentur. Depositus autem sanctus ac beatissimus Felix papa, habitavit in praediolo suo, quod erat via Portuensi; sed, agentibus postmodum haereticis, ductus est in civitatem et capite truncato martyrio coronatus est.
2 Eodem die nativitas sanctorum martyrum Simplicii, Faustini, Beatricis, temporibus Diocletiani et Maximiani. Qui post multa ac diversa supplicia, iussi sunt capitalem subire sententiam, et ligato saxo in colla eorum, iactari per pontem qui vulgo Lapideus, sed a prudentioribus Lepidi vocatur, in Tiberinis reumatibus. Quorum corpora, Dei nutu inventa, levata sunt a beata sorore eorum Beatrice et beatissimis presbyteris Crispo et Ioanne, et sepulta sunt in loco qui appellatur Sextum Philippi, via Portuensi. Quo comperto Lucretius, possessor vicinus, nocte praefocari fecit sanctam Beatricem, et sic quasi a nemine iam impediendus, possessiones sanctorum invasit. Ubi dum quaedam mulier filium parvulum lactaret, ipse infantulus, Lucretio cum complicibus suis epulante, huiusmodi vocem emisit dicens: 'Audi, Lucreti: occidisti et invasisti, et ecce datus es in possessionem inimici.' Ad hanc vocem invasus a maligno spiritu ibi in convivio, et per tres horas vexatus, emisit spiritum Lucretius, mortemque sempiternam lucratus.
3 Depositio beati Lupi episcopi Trecasini. Qui cum beato Germano Antissiodorensi episcopo venit in Britanniam, et quinquaginta ibi annis sacerdotio functus, ad Christum, quem semper dilexit, mundi ac diaboli victor, ascendit. Quique inter alia miracula tempore regis Attilae, qui Gallias crudelissime devastabat, sicut in hymno eius canitur: Dum bella cuncta perderent, orando Trecas muniit.
4 Aurelianis Prosperi episcopi, viri sanctissimi et doctissimi. Qui multa ad utilitatem Ecclesiae conscripsit, maximeque gratiam Dei contra superbiam haereticorum defensare curavit.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.289

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik