monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 21
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, IX KAL. AUG. <<<     >>> VII KAL. AUG.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 7, VIII KAL. AUG.

1 Natale beati Iacobi apostoli filii Zebedaei, fratris Ioannis evangelistae. Qui iussu Herodis regis decollatus est Hierosolymis, ut liber Actuum apostolorum docet (cap. XII). Huius beati apostoli sacratissima ossa ad Hispanias translata, et in ultimis earum finibus, videlicet contra mare Britannicum condita, celeberrima illarum gentium veneratione excoluntur. Nec immerito, quia eius corporali praesentia et doctrina atque signorum efficacia iidem populi ad Christi fidem conversi referuntur. Ad quorum fidei confirmationem etiam beatissimus apostolus Paulus se iturum esse pollicetur.
2 In provincia Lycia, civitate Samone, nativitas sancti Christophori. Qui virgis ferreis attritus, et flammis aestuantis incendii Christi virtute salvatus, ad ultimum sagittarum ictibus confossus, martyrium capitis obtruncatione complevit.
3 In Hispania civitate Barcilone [Barcinone] Cucufatis martyris, qui ex civitate Scyllitana oriundus fuit, sed Barcilone sub Galerio proconsule et Maximiano et Rufino passus: primo gravissime tortus et caesus, deinde catenis astrictus, in craticula superextensus, aceto et sinapi perfusus, assari iussus est. Cumque ab igne et flammarum globis illaesus apparuisset, ex praecepto impii iudicis extra civitatem ductus, in ignem copiosum iterum proiectus est. Quo divino nutu exstincto, iterum ferro vinctus, in custodiam retrusus est. Ubi divino splendore consolatus, iterum carduis ferreis et taureis crudelissime caesus, in ultimo gladio perimente consummatus est. Cuius corpus a Christianis ibidem tunc temporis sepultum, sed postmodum inde translatum, non longe a civitate Parisiaca, in ecclesia beatorum martyrum, Dionysii, Rustici et Eleutherii tumulatum, et ad usque haec Nortmannorum tempora omni cum honore cultum est.
4 Romae Eutychiani papae et martyris. Is constituit fruges super altare, id est, tantum fabas et uvas benedici. Qui temporibus suis per diversa loca trecentos quadraginta et unum martyres manibus suis sepelivit. Quique hoc constituit ut quicunque fidelium sine dalmatica aut colobio purpurato martyrem nulla ratione sepeliret, quousque ad notitiam suam divulgaretur.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.284

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik