| 2 | In Tuscia apud civitatem Tyrum, quae est iuxta lacum Vulsinum, passio sanctae Christinae virginis, quae in tenera adhuc aetatula, Christi fide et gratia confortata, deos aureos Urbani patris sui praefecti contrivit et pauperibus distribuit. Ob hoc, iubente patre, alapis afflicta, verberibus dilaniata, ferro onerata, in carcerem coniecta est. Post haec cum diutissime et crudelissime dilaniaretur, de carnibus suis patri in faciem proiecit. Cumque alligata rotae igni supposito, et fuso desuper oleo, torreretur, erumpens flamma mille gentilium interfecit. Iterum carceri tradita, angelo visitante sanata est et refecta. Deinde cum magno saxi pondere in mare iactata, angelico praesidio liberata est. Quam successor patris eius Dion multis iterum suppliciis afflixit; sed orante illa, simulacrum Apollinis, quem adorare iubebatur, in favillam subito redactum est. Quo miraculo tria millia hominum ad fidem Christi conversa sunt. Novissime successor Dionis Iulianus post fornacem candentem, ubi quinque diebus illaesa permansit, post serpentes a venefico immissos, sed fide Christi superatos, post abscissionem linguae, sagittis eam configi praecepit, sicque cursum martyrii sui beata virgo complevit anno aetatis suae decimo. |